# Sicilia antiqua 461

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 461. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/461

Vlyssi in hanc à continenti fuisset à Polyphemi irâ effugium. Sed neque hoc in
eam congruit:
Ὑλήεοσʼ· ἐν δʼ αἵγες ἀπειρέσιαι γιγάασιν
Ἀγριαι. χ.
Οὐ μὲν γὰρ κακὴ γε, φέροι δέ κεν ὤρια παντα.
Ἐν μν γὰρ λειμῶνες ἀλὸς πολιοῖο παρ ὅχθας
Ὑδρηλοι, μαλακοῖ. μάλα κ ἄφθιτοι ἄμπελοι ειεν.
Ἐν δʼ ἄροσις λείη· μᾶλα κεν βαθὸ ληῖον αἰεὶ
Εἰς ὠρας ἀμῷεν· ἐπεὶ μάλα πῖαρ ἐπ οὕδας.
Hoc est:
Silvosa: in qua caprae innumerae gignuntur
Silvestres.
Neque enim maligna est. sed ferret tempestiva omnia.
Insunt enim prata ad litus maris cani
Irrigua ac mollia. atque in primis perennes vites forent.
Estque in eam facilis aratio; & profundus segetum campus semper
Suo tempore meteretur: quando valde pingue solum est.
Haec sanè maiori insulae, quàm Ortygia est, conveniunt. in Aegusam verò nostram
sive Caprariam, ante Erycem montem & Drepanum portum, cum ista tùm superiora omnia omnibus numeris ac partibus congruunt. unde etiam Aeneae fabula, ut antè dictum, eodem à Carthaginiensi litore tracta fuit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
