# Sicilia antiqua 466

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 466. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/466

Vlysse
rit cum
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
Aeolon Hippotaden cohibentem carcere ventos:
Quos bovis inclusos tergo (memorabile munus)
Dulichium sumsiße ducem, flatuque secundo
Lucibus iße novem, & terram adspexiße petitam.
Proxima post nonam quum sese Aurora moveret,
Invidiâ socios predaeque cupidine captos,
Eße ratos aurum, demsiße ligamina ventis:
Cum quibus iße retro, per quas modò venerat undas;
Aeolique ratem portus repetiße tyranni.
Inde Lami veterem Laestrygonis, inquit, in vrbem
Venimus: Antiphates terrâ regnabat in illâ.
Mißus ad hunc ego sum, numero comitante duorum.
Vixque fugâ quaesita salus comitique mihique:
Tertius è nobis Laestrygonis impia tinxit
Ora cruore suo. fugientibus instat, & agmen
Concitat Antiphates. cceunt, & saxa trabeisque
Conjiciunt; merguntque viros, merguntque carinas.
Vna tamen, quae nos ipsumque vehebat Viyßem,
Fugit: & amißa sociorum parte dolentes
Multaque conquesti terris allabimur illis,
Quas procul hinc cernis. procul hinc (mihi crede) videnda,
Insula visa mihi. tuque, ô justissime Troum
Nate dea (neque enim finito Marte vocandus
Hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes.
Narrat hinc reliqua ex Homero, ut ad Circen ab Vlysse missi socii in feras veneficiis conversi fuerint. Hinc igitur patet, veteres illos Homeri interpretes Laestrygonum posuisse sedem in Formiano agro. qua de re plura mihi dicta in descriptione harum orarum. Hinc illud Horatii, Carm. lib. 111, odâ XVII, ad
Aclium Lamiam:
Aeli, vetusto nobilis ab Lamo;
Quando & priores hinc Lamias
ferunt
Denominatas, & nepotum
Per memores genus omne fastos,
Auctore ab illo ducis originem,
Qi Formiarum moenia dicitur
Princeps & innantem Maricae,
Litoribus tenuiße Lirin,
Latè tyrannus.
Plinius, lib. I11, cap. V: Caieta portus: opidum Formiae, Canteà] Hormiae dictum; ut

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
