Latin
467
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 467
Unproofread scanNot analysed yet
quòd Vlyssem introducit, adfirmantem, se ex altâ rupe vidisse insulam humilem, mari immenso cinctam: in quam tamen mox sine navi misit socios. Plinius, dicto lib. 111. cap. V: Circeii, quomdam insula, immenso quomdam mari circumdata; ut creditur Homero: at nunc planitie. Rectiùs Strabo, lib. VI: Μετὰ δὲ Αντιον τὸ Κιρκαῖον ἐστιν, ὅρος νησιάτον θαλάττη τι καὶ ἔλεσιν. Id est: Post Antium est Circaeus mons: quem mare atque paludes in insulae speciem cingunt. Et Servius, in Virgilii Aeneid. lib. 111: Qui nunc Circaeus mons à Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant à continenti. Ea sanè eius etiam nunc facies est, cùm è mari tùm è terrâ procul visentibus, uti insula esse ignaris credatur. Tale quid quum audivisset de eo Homerus; reliquum illud de immenso mari poëtico more adfinxit. Nomen verò Circes jam Homeri tempestate clarum atque celebre in his locis fuisse, haud equidem ego dubitaverim, quando apud Hesiodum, qui centum annis, ut antè dixi, Homero fuit posterior, ita in fine de Generatione deorum legitur: