Latin
476
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 476
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm ab Corcyrae portu CXX circiter quum sint millia passuum, unius diei noctisque spatio id itineris emensi sunt Alcinoi remiges, dormientem Vlyssem in navi eo deportantes. qua de re ita Ausonius, in Periochâ Odysseae lib. XIII: Enarratis omnibus, quae in multiplici errore pertulerat, à principibus Phaeaciae viris, donis plurimis honoratur. à quibus remigio &necessariis omnibus navis instruitur. dormiensque in Ithacam quietissimà navigatione devehitur. atque illic in portu patrio cum muneribus universis quiescens &omnium ignarus exponitur; Phaeacibus, eo dormiente, remeantibus. De celentate eius remigationis ita canit ipse Homerus, Odyss. lib. XIII: Ἡ δὲ μᾶλα ἀσφαλέως θέεν ἔμπεδον. οὐδέ κεν ἔρηξ Κίρκος ὁμαρτησειεν, ἐλαφρότατος πετιηνῶν. Ωρἢ ρίμφα θέουσα θαλάσσης κύματʼ ἑταμν. Hoc est: Navis verò valdè tutò currebat firmiter. neque accipiter Circus sequutus fuisset, citißimus volucrum. Sic illa celeriter currens maris undas incidebat.