# Sicilia antiqua 477

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, FINIS SICILIAE ANTIQUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/477

SARDINIA. CORSICA. 10 Ad Cl. V. AELIVM EVERHARDVM VORSTIVM, medicinae doctorem consultissimum, ac professorem in almâ Lugdunensi ad Rhenum Academiâ primarium. CInitum mihi erat, V. Cl. opus Siciliae; nec quidquam vel SARDISNIAvel CORSICAad illius descriptionem pertinebant; ut quae longiùs Nuinde dissitae. at quia pauca de ipsis veteres adnotarunt Graeci pariter ac Romani scriptores, quae singulare volumen conficere nequeant; nec alii cuipiam provinciae commodiùs eae conjungi poßint: haud planè alienum fore putavi, si ad calcem praescripti operis antiquitates earum adjicerentur. Tibi autem V. Cl. inscribere eas volui, quia tu studia haec, quorum peritus in primis es, plurimi facere soles. ac ferè uniis mihi, cum Cl. V. Daniele Heinsio, auctor hortatorque fuisti, ne, pertaesus iniquam hoc saeculo literatorum sortem, ea abjicerem, quum praemia tam duros tamque aerumnosos labores condigna minùs sequi viderem. tum animum erga me meosque tuum hactenus expertus sum, non tantùm amicum ac benevolum, sed verè paternum. Exiguo autem hoc commentariolo honoratum te eo; non, quòd maiore aliquo scripto nomen tuum indignum judicem: sed quia diutius grati animi indicium differre nolui. tum vereor adhuc, ne fortè, antequàm plura elaborem, omnis harum rerum cura deserenda sit. Tu, quantulumcumque hoc sit, aequi ac boni consulas; meque amare pergas. Vale. CAPVT I. De Sardiniâ. ARDINIA INSVLA Graecis dicitur Σαρδὼ Σαρδοῦς Sardo; & item Σαρδὼν Σαρδόιος, Sardon. Incolae Graecis plerumque Σαρδῶοι, Sardoi; & nonnumquàm Σαδόνιοι ac Σαρδώνιοι, Sardonii: Romanis verò SARDI. Nomen id unde originem traxerit, planè incertum est. quidpe Graecorum fabulas sequi piget. Sic Martianus Capella, lib. VI: Sardinia à Sardo, filio Herculis adpellata. Et Solinus cap. X: Nihil aitinet dicere, ut Sardus Hercule & Norax Mercurio procreati, quum alter ab Libyâ, alter abusque Tartesso Hispaniae, in hosce fineis permeassent, à Sardo terrae, à Norace Norae opido nomen datum. Isidorus, Origin. lib. XIIII cap. VI: Sardus, Hercule procreatus, cum magnâ multitudine à Lybiâ profectus, Sardiniam occupavit; & ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Eadem Graecis Σανοαλιῶτις, SANDALIOTIS, & Ἰχνοῦσα, ICHNVSA, à figurâ fuit dicta. Stephani epitomator: Ἐκαλεῖτο δὲ Ἰχνοῦσα, διδτι ἐοικῆα ἦν ἀὐθρώπου ἔχνει. Id est: Vocabatur Ichnusa, quia adsimilis erat humano vestigio. Plinius lib. III cap. VII: Sardiniam Timaeus Sandaliotin adpellavit, ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam, à similitudine vestigii. Martianus, dicto loco: Sardinia, à Sardo, filio Herculis, adpellata, habet formam humanae plantae. denique Sandaliotes (scribe feminino genere, ut est apud Plinium, Sandaliotis] est adpellata, & Ichnusa: quod utrumque vesi igii formam signat. Solinus, dicto cap. X: Sardiniam apud Timaeum Sandalioten Cege Sandaliotin] legiius, Ichnusam apud Chrysippum. Alia exemplaria habent Crispum. sed, quum Plinii epitomator sit Solinus, omnino Myrsilum legendum censeo. & antiquissimum, qualis & Timaeus fuit, non novissimum, citare voluisse auctorem Plinium, certum est. Porrò Claudianus, de bello Gildonico: Humanae speciem plantae sinuosa figurat

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
