Latin
482.5 to 482.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 482.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
eumque, ob Actaeonis casum acri adfectum dolore, ac Boeotiae jam &Graecis toli infensum, in Sardiniam migrasse. Verùm neque haec manus opidum ullum munivit; quòd unt numero ac civibus minor, quàm quantum sat esset ad novam urbem constituendam. Post An staeum Hispani transmiserunt in eamdem Sardiniam, duce Norace. à quibus urbs Nora condits? fuit. hanc primam in insulâ fuisse urbem, norunt. Noracem Mercurii fuisse filium dicunt, ex Erytheâ, Geryonis filiâ. Quarta advenarum manus Iolao duce in Sardiniam venit, è Thespiensibus &Atticâ terrâ. hi Olbiam condiderunt. privatim verò Athenienses Goryllen; vel servato alicuius de Atticis tribubus nomine; vel, quòd unus de classis ductoribus Gryllus fue rit. Atque hac etiam meâ aetate in Sardiniâ loca manent, quae Iolaia vocantur; ab eorumque incolis honores Iolao habentur. Post Ilium eversum, è Troianis cum alii profugerunt, tùm ii qui cum Aeneâ incolumes evaserunt. horum pars, acti tempestatibus in Sardiniam, Graecis, qui antè inibi consederant, permisti sunt. Quo minùs verò cum Troianis atque Graecis Barbari bello confligerent, primùm vetuit, quòd belli adparatu neutra pars alteri cedebat; tùm Thyrsus amnis, mediam interfluens insulam, utramque aciem, transmittere metuentem, coercebat. Multis post annis Afri iterum maiori classe in Sardiniam adpulsi, Graecosque bello adorti, omneis ad internecionem exciderunt; aut certè quampaucissimos reliquos fecero. At Troiani, quum in montanam insulae regionem confugissent; ibique se rupium confracti. bus &valli jacti munitionibus tutati essent, Iliensium nomen adhuc retinent; facie illi quidem &armaturâ totâque victus ratione Afris persimiles. Caeterùm non longè ab Sardiniâ distit insula, à Graecis Cyrnos, Corsica ab incolis, huc ex Africâ transgressis, nominata. ex hac non porva utique manus, seditione pulsi, in Sardiniam transivere; montibusque occupatis, seorsim has parteis incoluerunt. qui vocabulo domo adlato à Sardis Corsi adpellantur. At Carthaynienses, quum essent rebus maritimis praepollentes, omneis è Sardiniâ, praeter Ilienseis &Corss ejecerunt. nam illos quo minùs potuerint in potestatem redigere, praerupti ac muniti monte& obstiterunt. Condiderunt tunc in eâ insulâ &Carthaginienses urbeis, Caralin &Sulchos. Orà autem super praedâ dissensione, Afri &Hispani irâ accensi, quum à Carthaginiensibus defecissent; &ipsi, montium junis occupatis, seorsum consederunt. eos patriâ sua lingvà Paliros Corsi adpellarunt: quòd eodem vocabulo exsules vocant.