# Sicilia antiqua 49.5-7

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 49.5 to 49.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/49.5

De caetero nomina vulgaria dictis promontoriis nunc haec sunt: PELORVS vocatur Capo di Faro: ab ipso freto; quod vulgò accolis dicitur Lo Faro. item, Capo della Torre di Faro: à speculâ, quae in promontorio sita est. PACHYNVS adpellatur Capo di Passalo; &, variante liquidâ, Passaro. LILYBAEVM dicitur Capo di Marsalla: ab opido adposito Marsalla; quod antiquum illud est Lilybaeum. item, vetusto illo vocabulo, at miserè detorto, Capo Boëo. Super situ singulorum promontoriorum variasse sententiis auctores, ex suprà citatis locis liquet. Pelorum Posidonius ac Dionysius septemtrionibus objiciunt: Solinus & Martianus Italiae ab occasu faciunt adversum. Pachynum Posidonius, Dionysius, ac Strabo, ortui opponunt: Solinus ac Martianus ortui hiberno; inter ortum aequinoctialem sive Peloponnesum atque meridiem. Lilybaeum Dionysius zephyro, id est, occasui adversum facit: Strabo ait, in occasum hibernum simulque in Africam spectare; id est inter occasum hibernum & meridiem: Melaetiam & Plinius ac Solinus Martianusque in Africam dirigunt: Posidonius in meridiem, sive austrum. His adde, quae Strabo eodem loco tradit: Τῶν δὲ πλευρῶν, ὡς ἀφορίζουσιν αἱ τρεῖς ἄκραι, δὐο μέν εἰσι κοίλαι μετρίως· ἡ δὲ τρίτη κυρτὴ, ἡ ἀπὸ τοῦ Λιλυοαίου καθηκουσυ,

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
