Latin
PVPVLVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 491
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hanc intellexisse videntur auctores vitae Papae Pontiani, quos ad Phorbantiam citavi; licèt scopulus sit asper atque incultus. Easdem duas insulas an BOARIDAS adpellaverit Plinius &epitomator eius Capella, pro quibus nunc legimus apud hunc Balaridas, &apud illum Beleridas; vix adfirmare ausim. quamquam non desunt, qui Ἡρας λουτρὰ Plinii &Capellae eamdem velint esse insulam, quae apud Ptolemaeum vocatur Γεράκων νῆσος. nec mirum fuerit, Plinium malè tribuisse Caralitano pre montorio insulas, quae Sulcitano erant abjectae. Sed &in antiquo exemplari, Parmae anno à nato Iesu cIↃCCCCLXXVI excuso, disertè est, quam vocant Hieracam: scilicet &hoc ultimâ syllabâ corruptum, pro Hieracon, à Graeco τῶν Ἰεράκων. Porrò litus à Sulcis versùs Caralin urbem ita describit Ptolemaeus: Μεσημβρινῆς πλευρᾶς περιγραφὴ· Ποὐπούλεν πόλις, Σόλκοι πόλις [καὶὶ λιμὴν, Χερσόννησος, Βίοια λιμὴν, Ἡρακλέους λιμὴν, Νῶρα πόαις, Κούνιοιν χάριον ἄκρον, Αἰγιαλὸς προτεχὴς. Ἀνατόλικῆς πλευρᾶς περιγραφὴ. Κάραλις πόλις καὶ ἄκρα, Καραλιτανος κόλπος. Id est: Meridionalis lateris descri