# Sicilia antiqua 491

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, PVPVLVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/491

Atque hanc intellexisse videntur auctores vitae Papae Pontiani, quos ad Phorbantiam citavi; licèt scopulus sit asper atque incultus. Easdem duas insulas an BOARIDAS adpellaverit Plinius & epitomator eius Capella, pro quibus nunc legimus apud hunc Balaridas, & apud illum Beleridas; vix adfirmare ausim. quamquam non desunt, qui Ἡρας λουτρὰ Plinii & Capellae eamdem velint esse insulam, quae apud Ptolemaeum vocatur Γεράκων νῆσος. nec mirum fuerit, Plinium malè tribuisse Caralitano pre montorio insulas, quae Sulcitano erant abjectae. Sed & in antiquo exemplari, Parmae anno à nato Iesu cIↃCCCCLXXVI excuso, disertè est, quam vocant Hieracam: scilicet & hoc ultimâ syllabâ corruptum, pro Hieracon, à Graeco τῶν Ἰεράκων. Porrò litus à Sulcis versùs Caralin urbem ita describit Ptolemaeus: Μεσημβρινῆς πλευρᾶς περιγραφὴ· Ποὐπούλεν πόλις, Σόλκοι πόλις [καὶὶ λιμὴν, Χερσόννησος, Βίοια λιμὴν, Ἡρακλέους λιμὴν, Νῶρα πόαις, Κούνιοιν χάριον ἄκρον, Αἰγιαλὸς προτεχὴς. Ἀνατόλικῆς πλευρᾶς περιγραφὴ. Κάραλις πόλις καὶ ἄκρα, Καραλιτανος κόλπος. Id est: Meridionalis lateris descri

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
