Latin
HERCVLIS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 492
Unproofread scanNot analysed yet
FICARIA insula. COLLODES, &HERAS LVTRA, insulae. &apud Florum lib. 11 quum cap. VI legatur accusativus casus Caralim; cap. 1. genitivus est Caralae urbis: atque ita apud transscriptorem eius lornandem de Regnorum successione. Sed heic legendum esse Alariae urbis, post in Corsicâ doceboApud Procopium, Vandilicar. rer. lib. 1 &Gothicarum lib. 1111, Latini, credo, exscriptores idem currupêre genitivo casu in τς Καρνάλεως. &apud Pausaniam in Phocicis accusativo casu Κάρναλιν. Strabo lib. v ita habet: Πόλεις δʼ εἰσὶ ιον πλείους, ἀξιόλογοι δὲ Κάραλις καὶ Σούλχοι. Id est: Vrbeis habet complureis; quarum praecipuae sunt Caralis &Sulchi. Ptolemaeus: Κάραλις πόλις καὶ ἄκρα. Caralis urbs &promontorium. Mela, dicto lib. 11 cap. VII: Vrbium antiquissimae Caralis &Sulchi. Claudianus de Bello Gildonico: Tenditur in longum Caralis. Livius, lib. XXIII: Navibus longis ad Caraleis subductis. Et paullo post: Manlius Caraleis se recepit. &mox: Caraleis perventurus erat. Et posteà: Caraleis exercitum reduxit. A. Hirtius, de Bello Africano: Post diem III Caraleis in Sardiniam pervenit. Et: ACaralibus secundùm terram provectus, duodetrigesimo die ad urbem Romam venit. Priscianus, lib. 11: ACaralibus Caralitanus. Mela vetustissimas Sardiniae urbeis vocat Caralin &Sulcos: nempe quia à Phoenicibus sub primum in hanc adventum conditae fuêre; ut supra è Pausaniâ intellectum est. Hinc Claudianus, dicto loco: Vrbs Lybiam contra Tyrio fundata potenti, Tenditur in longum Caralis, tenuemque per undas Obvia dimittit fracturum flamina collem. Efficitur portus medium mare; tutaque ventis Omnibus ingenti mansvescunt stagna recessu. Hanc omni petiêre manu; prorisque reductis Suspensâ Zephyros exspectant classe faventeis.