Latin
CARALITA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 495
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens sanè millium numerus tam exiguo inter portum Liquidonensem &Scarcapon spacio; &haud dubiè falsus est. Plureis exstitisse Sulcos urbeis in Sardiniâ, nusquàm profectò reperieris. Id quum doctissimus etiam quomdam Scudius animadverteret; maluit ex Ptolemaeo legere Supicis. Ego verò suspicor legendum esse Sulpici portuenses. nam in regio Laurentinae in Hispaniâ bibliothecae exemplari esse Portienses, testatur Hieronymus Surita, in commentationibus ad Antonini Itinerarium. &Portuenseis dictos fuisse opidanos à Portu Augusti, in Italiae opere docui. Ptolemaeo sunt inter Sardiniae populos Σικουλήνσιοι, Siculenses; &Κορπικήνσισι, Corpicenses, sive, ut Vaticanum habet exemplar, Κορτικήνσιοι, Corticenses. an ab uno eodemque loco duos diversos fecerit populos, Σουλπικηνοίους Sulpicenseis, &Πoζουήνσίους Portuenseis, haud temerè dixerim. id scio, Siculenseis haud facilè heic in Sardiniâ consistere posse. Caeterò situm Sulpicio portui tribuit Ptolemaeus inter Cedrim &Saeprum amneis; propiùs tamen hunc, igitur ad promontorium fuit, quod Luquidonensem &Scarcapitanum sinus distingvit: Σουσαλεὸς κώμη, SVSALEVS vicus (modò incorruptum id sit vocabulum) ponitur SVSALEVS Ptolemaeo medio situ inter Saeprum amnem &Caralitanum sinum, is fuerit fortè eo vicus. loco ubi Fanum divi Petri visitur.