# Sicilia antiqua 495

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CARALITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/495

Ingens sanè millium numerus tam exiguo inter portum Liquidonensem & Scarcapon spacio; & haud dubiè falsus est. Plureis exstitisse Sulcos urbeis in Sardiniâ, nusquàm profectò reperieris. Id quum doctissimus etiam quomdam Scudius animadverteret; maluit ex Ptolemaeo legere Supicis. Ego verò suspicor legendum esse Sulpici portuenses. nam in regio Laurentinae in Hispaniâ bibliothecae exemplari esse Portienses, testatur Hieronymus Surita, in commentationibus ad Antonini Itinerarium. & Portuenseis dictos fuisse opidanos à Portu Augusti, in Italiae opere docui. Ptolemaeo sunt inter Sardiniae populos Σικουλήνσιοι, Siculenses; & Κορπικήνσισι, Corpicenses, sive, ut Vaticanum habet exemplar, Κορτικήνσιοι, Corticenses. an ab uno eodemque loco duos diversos fecerit populos, Σουλπικηνοίους Sulpicenseis, & Πoζουήνσίους Portuenseis, haud temerè dixerim. id scio, Siculenseis haud facilè heic in Sardiniâ consistere posse. Caeterò situm Sulpicio portui tribuit Ptolemaeus inter Cedrim & Saeprum amneis; propiùs tamen hunc, igitur ad promontorium fuit, quod Luquidonensem & Scarcapitanum sinus distingvit: Σουσαλεὸς κώμη, SVSALEVS vicus (modò incorruptum id sit vocabulum) ponitur SVSALEVS Ptolemaeo medio situ inter Saeprum amnem & Caralitanum sinum, is fuerit fortè eo vicus. loco ubi Fanum divi Petri visitur.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
