# Sicilia antiqua 496

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, FERRARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/496

Apud Pausaniam, dicto loco in Phocicis, ita scriptum est: Τῆς δὲ νήσου τὸ πὸς τῆς ἄρκτου καὶ ἡπείρου τῆς κατὰ Ἰταλίαν, ἐστιν ὅρη δύσβατα τὰ πέρατα συνάπτοντα ἀλλήλοις, καὶ ἦν παραπλέης, ναυσι τε ὅρμους παρέχεται κατα τοῦτο ἡ νῆτος. πνευματα τε ἄτακτα καὶ ἐσχυρὰ ἄκρα τῶν ὁρῶν καταπέμπουσιν ἐς τὴν θάλασσαν. Id est: Ea insulae pars quae ad septemtriones & Italiae continentem est conversa, in monteis consurgit invios, extremisque oris contiguos; adnavi. ganteis vero opportunis accipit stationibus: e proximis montium jugis praevalidi & incerti V ventorum flatus in mare irruunt. Haec juga Tà Μαινόμνα ὅρη adpellantur Ptolemaeo, id est, ut Latini vocabant, INSANI montes. Florus, suprà dicto lib. 11 cap. VI: Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumque (nam sic vocantur) immanitas montium profuêre. Claudianus, de Bello Gildonico: Quae pars vicinior Afris, Plana solo, ratibus clemens: quae respicit Arcton Immitis, scopulosa, procax, subitisque sonora Fluctibus: Insanos infamat navita monteis. Hinc hominum pecudumque lues, hinc pestifer aër Saevit, & exclusis regnant Aquilonibus Austri. Opida in mediterraneis haec refert Ptolomaeus: Πόλεις δέ εἰσι μεσόγειοι, Ἐρικῖνον, Ἡραῖνν Τουροόλις παλαιὰ, Βῶσα, Μακόψισα· ὑφʼ ας τὰ Μαινόμενα ὅρη· Γουροόλις νέα, Σαράλαπις, Κερ

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
