Latin
FERRARIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 497
Unproofread scanNot analysed yet
intervallorum in unum collecti licèt respondeant CCLX millibus in capite perscriptis; tamen &hic numerus &plerorumque spaciorum corrupta sint necesse est, quando universa insulae longitudo ab Erebantio promontorio ad Sulcos usque CLXX tantùm occupat millia, A Tibulis ad Bosam LX circiter numerantur milliâ. at in isto Itinerario millia eo intervallo sunt CXXXIIII. Quapropter libens eorum accesserim sententiae, qui locum istum Ad Turrem eumdem esse putant, qui Plinio ac Ptolemaeo dicitur Turris Libissonis. Inter hanc &Tibulas fuerit illud HERCVLIS sive templum sive simulacrum, seu statua. Nura, sive Nora, quum una tantùm memoretur in universâ Sardiniâ, de qua mox dicemus; corruptum istud esse in praescripto itinere vocabulum, meritò quis suspicetur. Ego verò censeo scriptum fuisse Gurule. nec numerus millium XVII ab intervallo, quod est inter Turris 40 Libissonis &Gurulis ruinas multum discrepat. CARBIA quo situ fuerit, planè non liquet: Κόρνος πόλις, CORNVS opidum, caput Pellitorum Sardorum, memoratur, praeter Ptolemaeum atque Antoninum, Livio quoque, loco suprà scripto. Eius nominis memoriam putant exstare in loco, qui vulgò nunc vocatur Corneto. nec situs planè abhorret. Aliud iter apud Antoninum consignatum est tale: A Tibulas Caralis. M. P. CCXIII, sic: Gemellas XXV. Lugudonec XXV. Hafa XXIIII. Molaria XXIIII. Ad Medias XII. Foro Traiani XV. XVI. Othoca Aquis Neapolitanis XXXVI. Caralis. XXXVI. Hoc