Latin
XXXIIII
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 498
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIIII. Qura XXXV. Haud procul dextrâ Saepri amnis ripâ &opido, cui vulgare vocabulum Servi, locus est, vulgò Nori dictus. is ipsus ex praescriptis duobus itineribus deprehenditur esse antiquum illud opidum Nora. Huius antiquitas summa fuit, &omnium totius insulae prima; ut supra è Pausaniâ &Solino intellectum. Stephani epitomator sic habet: Νῶρα, πόλις ἐν Σαρδοῖ τῇ νήσῳ· τὸ ἐθνικὸν Νωρανὸς, ὡς Νωλανος. Id est: Nora, urbs in Sardiniâ insulâ. Gentilitium inde NORANVS; ut Nolanus. At Plinio, lib. III cap. VII, NII, sunt opidani NORENSES. Opidorum, inquit, XIIII: Sulcitani, Valentini, Neapolitani, Bosenses, Caralitani civium Romanorum, &Norenses. TEGVLA opidum quo loco fuerit, minùs exploratum habeo. nec id satis liquet, fueritne opidum, an alîus cuiusdam condicionis locus. Porrò iter apud Antoninum describitur tale: Alio itinere ab Vibia Caralis M. P. CLXIIII, sicn Caput Tyrsi XL. Sorabilem XLVI. Biora XLVI. Caralis XLII. Per mediterranea hoc quoque actum fuisse iter, patet ex commemoratione fontis sive capitis Thyrsi amnis. Totius insulae longitudo quum CLXX millia passuum vix