Latin
PHINTONIS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 504
Unproofread scanNot analysed yet
Sed insolens atque novum apud eos quammaximè est, quod circa liberorum nativitatem accidit. quidpe mulieris enixe nulla in puerperio cura geritur: sed maritus eius, veluti aegrotans, atque corpus malè adfectum habens, puerperae vice per certos aliquot dies in lecto decumbit. Multum quoque buxi, eiusque haud vulgaris, ibi nascitur. quae causa est, cur mel prorsus amarum exsistat. Incolitur insula à Barbaris; quorum alienus nec facilis intellectu sermo est. numerus hominum XXX millia excedit. De melle ita Virgilius meminit in Eclogâ VIII: Sic tua Cyrnaeas fugiant examina taxos. Ad quae ita Servius: Taxus venenata arbor est; quae abundat in Corsicâ. haec autem insula Graece Cyrne dicitur. unde fecit hanc derivationem, Cyrnaeas taxos; id est, Corsicanas: quibus pastae apes, mella amarissima faciunt. Idem Ovidius intellexit, Amorum lib. 1 eleg. XII, his versibus: Ite hinc difficiles, funebria ligna, tabellae: Tuque negaturis cera referta notis. Quam, puto, de longae collectam flore cicutae, Melle sub infami Corsica misit apis. Sed de naturâ coeli solique Corsicae, item de genio ac moribus incolarum hactenus