# Sicilia antiqua 509

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CLVNIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/509

CLVNIVM opidum. NIVM opidum. cuius locum nunc vulgò dici censeo S. Caterina. Inter Centurinum & Volerii amnis ostium Κανελάτη πόλις, CANELATA opi CANELATA dum, id esse deprehenditur, quod vulgò nunc dicitur S. Fiorenzo. opidum. Atque haec totius insulae est περιγραφή. In mediterraneis pauca quaedam idem retulit Ptolemaeus. Sunt autem ista: Πόλεις δέ εἰσι μεσόγειοι· Pωπικὸν, Κέρσουνον, Πάλαντα, Λουρῖνον, Ἀλούκα, Ὦσιγκον, Σερμῖτιον, Ταλκῖνον, Οὐενίκιον, Κένεστον, Μόρᾳ, Μάτισσα. Ἀλβιάνα. Id est: Rhopicum, Cersunum, Palanta, Lurinum, Aluca, Osincum, Sermitium Talcinum, Venicium, Cenestum, Mora, Matissa, Albiana. Populi autem per uniuersam insulam recensentur ei isti: Κατίχει δὲ τὴν νῆσον ἔθνη κωμηδὸν οἰκοόντα τάδε· Κεροὐἶνοι μὲν τὴ δυσμικὴν πλευρὰν ὑπὸ τὸ Χρυσοὸν ὅρος. ὑφʼ οὐς Ταῤῥαβίνοι. εἶτα Τιτιανοί· εἶτα Βλατωνοί. τὴν δὲ ἀρκτικωτατὴν ἄκραν, Οὐανακῖνοι· ὑφʼ οὓς Κιλινβήνσιοι· εἶτα Λικνῖνοι, Μακρνοι· ὑφʼ οὓς Ὀπῖνοι· εἶτα Σύμβροι, καὶ Κουμασῖνοι· ὑφʼ οὓς μεσημβρινώτατοι Σουβασανοί. Id est: Tenent autem insulam gentes vicatim incolentes istae: Cervini occidentale latus, sub Aureo monte. sub quibus Tarrabini. dein Titiani. dein Blatoni. Oram verò maximè septemtrionalem Vanacini. sub quibus Cilimbenses. dein Licnini, Macrini. sub quibus Opini. post hos Symbri & Cumasini. sub quibus maximè meridionales Subasani. Sed horum vocabula variè in variis exemplaribus scripta sunt: ita, uti, quae eorum sint genuina ac vera, dispectu haud facile sit. Primùm τὸ Χρυσοὸν ὅρος, AVREVS mons is est, qui à septemtrionibus in meAVREVS ridiem juxta laevam Goli amnis ripam protenditur, à sinu divi Florentii ad fonmons. tem vsque amnis. Sub hoc iugo Ptolemaeo ponitur Ταλκῖνον πόλις Talcinum opidum; vt vulgata habent exemplaria. qui locus hodieque vocatur Talcini, inter TALCINIduo opida Aleriam & Cortem. At ego puto scripsisse Ptolemaeum Tαλκίνων πόOPINI. λιν, id est, TALCINORVM opidum. Sic illi populi Oπῖνοι OPINI, hodieque nominis memoriam habent in loco, qui prope Aleriam dicitur Opini. quod & ipsum haud dubiè OPINORVM fuit opidum. Illi verò Tαῤῥαβίνοι in Vaticano exemplari leguntur Ταῤῥακῖνοι, TARRACINI. vnde facilis suspicio, esse idem nomen, quod in opido scripsit Ταλκῖνοι Talcini. Et illud etiam Κέρσουνον πόλις videtur fuisse Κερουίνων πόλις CERVINORVM opidum. Pωπικὸν, Rhopicum, nescio an non corruptum sit ab Δστοίκων, OSTRICO. est quidpe hodiè eodem

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
