Latin
511.5 to 511.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 511.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima horum pars, in publicum relata, caedendis saxis inserviebat. è quibus non maxima tantùm fana deùm sunt constructa; sed cloacae etiam subterraneae ad aquas ex urbe deducendas communitae; tantâ equidem mole, ut, quamvis ob vilitatem opus contemnatur, spectatu tamen sit haud indignum. Piscinam quoque magnis impensis Agrigentini effoderunt, ambitu VII stadiorum, altitudine cubitorum XX. in hanc aquâ è fluviis &fontibus derivatâ, vivarium exstitit, pisceis tùm ad neceßarios ciborum usus, tùm etiam voluptatem, affatim suppeditans. Cygnorum insuper turbâ in eam demißâ, locus adspectu peramoenus jucundusque reddebatur. Verùm haec posterorum incuria limo expleta, vetustate demum temporis prorsus defecit. Pugna ea ad Himeram pugnata fuit Olympiadis LXXIIII anno 1111. De piscinâ eadem refert lib. XIII; ut lib. 1 cap. XV, in descriptione urbis Agrigentinae, citavimus. De his igitur ad Agrigentinam urbem operibus legerat ille grammaticus nimis oscitanti attentione: quae putavit ad Syracusas facta; quia Gelo heic, dux universi Graecorum Siciliensium exercitus apud Himeram, Syracusanorum erat princeps: tum quòd postea lib. XIII rem ferè similem legerat de illis Atheniensibus captis &in Latomias detrusis; ut in Syracusarum expositione dictum. Caeterùm quòd lib. 11 cap. XI Cratam montem Ptolemaeo adpellari dixi; eius vocabulum genuinum in Vaticano exemplari legitur Ἀκράγας ὅρος, ACRAGAS mons. nam ex hoc profluit Acragas amnis, à quo posteâ urbs nomen accepit. Porrò errata typographica quin nonnumquam leviora quaedam praeterierim, nullus dubito: utique, quum ipsi librorum auctores nostra ferè memoriter legamus. Sed ea facilè per temet, benevole lector, observaveris.