Latin
SICILIAE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 52.8
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter scripsisse Strabonem puto σλε, id est, CCXXXV. Haec autem VALERIA VIA nulla alia fuit, quàm qua etiamnunc à Messanâ per Mylas, Tyndaridem, Cephaloedin, Thermas, Panormum, &Drepanum itur Lilybaeum usque, itinere CCXL circiter millium passuum. quam viam Tabula refert itineraria. De caetero apud Strabonem summa lateris prioris est millium CCAXV; alterius, CLXV; tertii CLIX. unde totius insulae circuitus millia conficit 1ƆLXXXVIIII. ubi XXXVIIII millia Posidonii computationem excedunt. quamquàm plerorumque intervallorum numeri sunt falsi; ut suo loco infrà atque ordine adparebit.