# Sicilia antiqua 60

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/60

cella penaria atque aerarium reip. Romanae item, nutris plebis Rom. SICVLORVM luxus alia. Et lib. I1: Μέγισται δὲ Σαρδὼ καὶ Κύρνος, μετά γε τὴν Σικελίαν· αὕτη δὲ καὶ τῶν ἄλλων τῶν καθ ἡμάξ ἐστι μεγίστη καὶ ἀρίστη. id est: Maximae sunt Sardinia & Corsica, post Siciliam: haec quidpe omnium in nostro mari est maxima atque optima. Hinc & Cicero, in Verrem lib. 11: Ita ad omneis res Sicilià provinciâ semper usi sumus, ut, quidquid ex se posset efferre, id non apud eos nasci, sed domi nostrae conditum putaremus. Quando illa frumentum, quod deberet, non ad diem dedit? quando id, quod opus esse putaret, non ultro pollicita est? quando id, quod imperaretur, recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam reipublicae nostrae, nutricem plebis Romanae, Siciliam nominavit. Nos verò experti sumus Italico maximo difficilli. moque bello, Siciliam nobis non pro penariâ cellâ, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse. nam, sine ullo sumtu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditato, maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit. Atque hac soli sui ubertate in tantas acti sunt Siculi delicias, in tantamque luxuriam, uti Σικελικὴ τράπεζα, id est, Sicula mensa, in proverbium abiverit. Svidas: Σiκeλικὴ τράπετα· ἐπὶ τῶν πάνυ πολυτελῶν καὶ τρυφηλῶν. id est: Sicula mensa. de sumtuosis admodùm atque delicatis. Athenaeus lib. XII: Διαβόητοι δέ εἰσιν ἐπὶ τρυφῇ καὶ αἱ τῶν Σικελῶν τράπεται. id est: Celebres sunt ob delicias& Siculorum mensae. Lucianus in dialogo Simili & Polystrati: Καὶ τράπεζαι ὑπὲρ τὰς ἐν Σκελίᾳ. id est: Ac mensae Siculis lautiores. Plato Πολιτεῶν lib. 111: Συρακουσιαν δὲ, ὦ φίλε, τράπεζαν καὶ Σικελικὴν ποικιλίαν ἔψου, ὡς ἔοικας, οκ ὡνεῖς. hoc est: Syracusanam, amice, mensam & Siculam in obsoniis varietatem non videris adprobare. Plautus in Rudente:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
