# Sicilia antiqua 63.4-6

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 63.4 to 63.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/63.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/63.4

id est: At quod in septemtriones vergit promontorium, fretum ab occasu terminans, distansque ab Italiâ ad XII stadia, Pelorias dicitur. Diodorus, lib. 1111: O δʼ οῦν Ἡρακλῆς καταντήσας ἐπὶ τὸν πορθμὸν καταὰ τὸ στενότατον τῆς θαλάττης, τὰς μὲν βοὸς ἐπεραίωσεν εἰς τὴν Σικελίαν, ἀυτὸς δὲ ταύρου κερως λα 40 βόμενος διενήξατο τὸν πέρον, οντος τοδ διαστήματος σταδίων ἐγ, ὡς Τίμαιος φησιν. Hoc est: Ad fretum tandem Hercules, quà arctissimum est mare, delatus, boves in Siciliam transmisit; tauri cornu adprehenso simul enatans, per intervallum, ut Timaeus tradit, stadiorum XIII. id est, passuum CIƆIƆCXXV. Et Scylax, in Περίπλῳ· Καταὰ δὲ Γήγιον ἐστὶ Σικελία νῆσος, ἀπὸ τῆς Εὑρώπης ἀπέχουσα στάδια iβ ἐς Πελωριάδα ἀπὸ Ἰηγίου. id est. Iuxta Rhegium est Sicilia insula ab Europâ distans stadia XII ad Pelorum à Rhegio. Fortè rectiùs ἀπὸ τῆς ἡπείρου, id est, ab continente. Non tamen ab Rhegio opido ad Pelorum promontorium erant numeranda XII ista stadia, id est, c1919 passus: sed a Peloro ad Caenym, Rhegini agri promontorium. quidpe inter Pelorum & Rhegium millia sunt circiter XVIII. At inter dicta promontoria, quorum illud in Italiâ vulgò nunc dicitur Coda della volpe, hoc verò in Siciliâ, Capo della torre di Faro, hodicque numerantur passus c1919. quamquàm re verâ, ut egomet, bis fretum hoc transmittens, oculis meis adnotavi, sunt paullo plures. Falsus igitur est Isidorus, praedicto Origin. lib. XIII, cap. XVIII; ubi, Est autem, inquit, arctissimum trium millium spatio, Siciliam ab Italia dividens. Falsus item Thucydides, sub initium lib. VI. Eν εἴκοσι, inquiens, σταδίων μάλιστα μέτρῳ prohiτῆς θαλασστς διείργεται τὸ μὴ ἤπειρος οὖσα. id est; Viginti fermè stadiorum intercapidine betur, quo minùs sit continens. Falsus item è diverso est Strabo; intervallum hoc vi stadiis paullo longius tradens lib. VI, & VII stadiorum lib. 11. Verba esus lib.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
