Latin
ETRVSCVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 67
Unproofread scanNot analysed yet
At verior ἑτυμολογία ista; Εἰς χαος ῥοίβδησις id est; In hiatum seu gurgitem absorbitio. Didymus, Homeri scholiastes, ad Odyss. lib. XII ita describit: Χάρυβδις, θαλάσσης βάθος ἀὐαποτικόν· id est; Charybdis, gurges, quo mare absorbetur. Et ita Eustathius etiam, ad eumdem poëtae locum: φέρεται δὲ παρὰ τοῖς δρχαίοις καὶ ὅτι Χάρυβδις θαλάσσης βάθος ἐστὶν ἀὐαπτωτικὸν [lege ut apud Didymum ἀναποτικον.] ᾧ συλλαλεῖ καὶ ὁ μειαβολεὺς Δημοσθένης, εἰπὼν, ὅτι τῷ φυτῷ ὑπέκειτο ἡ ὀνομαζομένη μὲν Χάρουβδις, ἀὐτὸ δὲ τοῦτο ἄμπωτις πελάγους βιαιδτάτη, καὶ αὖθις πλημύρα. Hoc est: Aiunt veteres, Charybdim esse gurgitem, quo mare absorbetur. cui rei etiam adsentitur interpres Demosthenes; dum ait, sub arbore sitam fuisse Charybdim; hanc verò esse maris absorbitionem violentissimam; rursumque eiusdem inundationem. Vetus gossarium: Χάρυβδις, vorago. Caeterùm in ipso Freto Siculo fuisse hanc Charybdim, ex suprà scriptis auctorum lo-CHARYcis intelleximus. Ovidius verò locum eius in freto indicare voluit certum, dum BDIS ubi.