Latin
67.1 to 67.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 67.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
est Charybdis, circa Messanam. Svidas equidem περὶ τὰ Γάδειρα, id est, ad Gadeis Charybdim collocat: &ita ex ipso transscripserunt Favorinus &Etymologus. verùm hoc eo errore à Svidâ factum puto; quod antiquis auctoribus saepissimè utrumque fretum, tam Gaditanum quàm Siculum, simpliciter sine cognomento memoretur. ubi ille, quum legeret Charybdim esse in freto, in Gaditano eam esse, conjecit. Sed de nostrâ hac in Siculo freto Charvbdi omnium quàm exactissimè Strabo lib. VI, post memoratam Messanam, ita scribit: Δείκνυται καὶ ἡ Χάρυβδις μικρὸν πρὸ τῆς πόλεως ἐν τῷ πορθμῷ βάθος ἔξαισιον, εἰς ὃ καὶ αἱ παλίρροιαι τοὸ πορθμοὸ κατάγουσιν εὑφυῶς τὰ σκάφη τραχηλιζόμενα μετὰ συστροφῆς καὶ δινης μεγάλης. καταποθέντων δὲ καὶ διαλυθέντων τὰ ναυάγια παρασύρεται πρὸς ἡἰόνα τῆς Ταυρομενίας, ἦν καλοῦσιν ἀπὸ τοῦ συμπτώμάτος τούτου Κοπρίαν. Id est: Monstratur &Charybdis paullo ante urbem in freto, profunditas quadam horrenda; in quam freti aestus ob naturam loci facilè abripiunt navigia inversa, cum circumagitatione &fluctus procellâ ingenti. quorum absorptorum dissolutorumque fragmenta ad litus devolvuntur Tauromenitanum: quod ab hoc argumento Sterquilinium adpellatur. Eadem haec in suos commentarios transscripsit Eustathius, ad dictum Homericae Odysseae lib. XII. Seneca Epist. LXXIX. Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero. Et si fortè observaveris; fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vortices, an omnis tempestas aequè mare illud contorqueat: &an verum sit, quidquid illo freti turbine abreptum est, per multa millia trahi conditum, &circa Tauromenitanum litus emergere. Nostri verò saeculi scriptor Siculus, Thomas Fazellus, Sicular. rer. decad. 1, lib. 11, cap. 1, in eamdem sententiam scripsit his verbis: Charybdis, ex parte Siciliae, paullo supra Messanam, &à Scyllâ passuum millia XV ad meridiem discreta, mare ferventissimum, profundum, immensum, ac saevum est. quum namque fretum hoc duobus promontoriis geminoque litore coarctetur; parvo primùm, mox, sensim paullatimque ad meridiem aperientibus sese angustiis, latioris maris intervallo dilatatur.