# Sicilia antiqua 67.5-7

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 67.5 to 67.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/67.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/67.5

quumque non procul absit à curvato litore, quod Messana portum complectitur; maris aquae in profundum semper per circumductiones & vortices declinantes, & modò in abruptum barathrum abeunte fretò, modò cum impetu & fluctuum collisorum fragore supinâ facie resiliente mari, vastum hiatum & immensam voraginem conficientes, occurrunt: quae inundationes mirum in modum per gyros & contrarios cursus navigia & obvia quaeque absorbent, ut ne naufragium quidem ullum ibi natans adpareat. simul etenim, subsidentibus aquis, in mare navigia rapiuntur, & ad interna vi spiritus pertrahuntur: quumque pari impulsu circùm undique agitentur; ad ima ferri, necesse est. Absorptarum autem dissolutarumque navium fragmenta per multa passuum millia ad Tauromenitanum & vicinum usque litus ductu subaquaneo adpelluntur: ubi tandem Charybdis ipsa, quae absorbuerat, revomit; prout usu ferè quotidiano experimur, & Sallustius & Strabo memoriae prodiderunt. Hunc locum, omnino periculosissimum & naufragiis infamem, Charybdim Graeci adpellarunt: quod rapidè cadere lib. IV interpretatur Thucydides. à nostris verò Calopharum, quod Latinè bonum sive pulcrum lumen est, hodiè etiam vocatur; ob id, quòd ad proximum Brachium S. Rainerii, curvum litus, altera sit specula, quae cautum praeternavigaturis contra vicinae Charybdis minas lumen praerigit. Haec sanè Fazellus videtur ad Strabonis magis sententiam verbis ampliasse, quàm quòd

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
