# Sicilia antiqua 7-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, SICILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/7-2

multis Trinacria, perhibetur: Trinacria; quòd tribus promontoriis triangula censeatur Isidorus, lib. XIIII, cap. VI: Sicilia à Sicano rege Sicania cognomitata est: deinde à Siculo. Itali fratre, Sicilia. primùm autem Trinacria dicta, propter tria ἄκρα, id est, promontoria Trinacria enim Graecum est, quod Latinè Triquetra dicitur; quasi in treis quadras divisa. Mela, lib. II, cap. VII: Ipsa ingens, & tribus promontoriis in diversa procurrens, Graecae litera imaginem, quae Delta dicitur, efficit. Apollonii Rhodii scholiastes, in lib. IIII: Ἡ δὲ Σιλία ἐκαλεῖτο Τρινακρία τὸ πρότερον, διὰ τὸ τρεῖς ἀκρας ἔχεν.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
