# Sicilia antiqua 7.1-4

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 7.1 to 7.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/7.1

Gentiles philosophi, omnium rerum rationes reddi posse sibi persvadentes, quum contemplatione suà ad illud omnipotentiae divinae in creatione mundi Fiat non pervenerint; quid mirum, si saepenumerò errasse deprehendantur? Possem equidem documenta contra Fazellum proferre innumera, quibus ostendatur, diruptionem huiusmodi tempore diluvii accidere haud potuisse; neque aquarum fluctus tantam terris vim intulisse: verùm disputationi huic diutiùs immorari, nimis longum foret, neque necessarium. proinde sufficiant rationes hactenus dictae: certoque statuatur, Siciliam omni aevo fuisse insulam, postquàm a Deo condita fuit. Hactenus quàm peritissimè Valguarnera. cuius sagacissimis argumentationibus hoc unum insuper ego adjicio; quòd non opidum modò ἀπὸ τῆς ῥήξεως, id est, à praedictâ diruptione dictum fuerit Rhegium: sed & ante opidum conditum, promontorium, vi millia passuum ultrà situm, eodem vocabulo fuit adfectum: ut in expositione huius orae docui, in opere de Italiâ. Ruptura igitur istius isthmi tanta fuerit, quanta ipsius freti patet longitudo: à Scyllâ scilicet (quod etiam vult Fazellus) ad Leucopetram usque promontorium, vulgò nunc Capo dell armi dictum; spatio millium XXXII. Hoc autem spatio quum complura flumina ex Apennini interioribus jugis in fretum delabantur; quis temerè crediderit, fonteis eorum, simulque illos, qui ex oppositâ Siciliae parte defluunt, ante istam diruptionem fuisse nullos; eumdemque terrae motum, quo Sicilia Italiae avulsa est, tandem eos aperuisse? De uno atque altero fortassis persvaseris: maximè, si calidos ab initio fuisse dixeris; ut in aliis etiam quibusdam insulis, è mari enatis, accidit. at de compluribus numero frigidisque fontibus & fluminibus, minimè credibile est. CAP. II. De variis Siciliae nominibus atque incolis. VOmen insulae, antequàm SICILIA diceretur, fuit SICANIA. & ante hoc SICILIAE etiam THRINACIA, sive TRINACIA: quod postmodùm Graeci fecêre varia nomiTRINACRIA; & hoc Latini verterunt TRIQVETRA. Eadem & SOna. LIS INSVLA, & CYCLOPVM TERRA dicitur Homero. Polybius, sub initium libri VI: Ἀπὸ Σκανῶν Σκανία ἡ νῆτος ἐκαλεῖτο, πρότερον Τρινακρία καλουμένη. id est; Ab Sicanis Sicania dicta est insula, antè Trinacria adpellata. Diodorus lib. V: Ἡ γὰρ νῆσος τὸ παλαιὸν ἀπὸ μὲν τοῦ σχήματος Τρινάκρία κληθεῖσα, ἀπὸ δὲ κατοικούντων ἀὐτὴν Σκανῶν Σικανία προσαγορευθεῖσα, τελευταῖον δὲ ἀπὸ τῶν Σικελῶν ὡνόμασται Σικελία.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
