Latin
7.5 to 7.6
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 7.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Idest; Insula namque olim à figurâ nomen habuit Trinacriae: mox à Sicanis cultoribus Sicania dicta: tandem à Siculis, quorum universa gens ex Italiâ huc transgressa, Sicilia adpellata est. Dionysius Halicarnassensis, Antiquitat. Romanar. lib. 1: Οἱ δὲ Σκελοὶ ἀπὸ τῆς Ἰταλίας διέβηζαν ἐπὶ τὴν 40 ἔγγιστα νῆσον. κατεῖχον δʼ ἀὐτὴν Σικανοὶ, γνος Ἰβηρικὸν, οὐ πολλῷ πρότερον (υνοικισάμενοι, Αίγυας φευγοῦτες· καὶ παρεσκεύασαν ἀφʼ ἑαυτῶν Σικάνίαν κληθὴναι τὴν γῆσον, Τρινακρίαν πρῶτον ὀνομαζομνην, ἀπὸ τοῦ τριγώνου σχήμάτος. Hoc est; At Siculi ex Italiâ in proximam trajecerunt insulam. Sicani tum eam tenebant, gens Hispanica; qui, pulsi ab Liguribus, paullo antè ibi sedeis posuerant: Sicaniamque de suo nomine vocaverant, quae priùs Trinacria dicebatur, à figurâ triangulâ. Plinius, lib. III, cap. VIII: Ante omneis celebritate Sicilia; Sicania Thucydidi dicta; Trinacria pluribus, aut Triquetra; à triangulâ specie. Solinus, cap. XI: Sicilia, diffusis promontoriis, triquetrâ specie figuratur. Servius ad Virgilii Aeneid. lib. 111: Trinacria; quae Latinè Triquetra dicitur. Lucretius, lib. 1: