Latin
72
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ἡνεμόεσσα dicitur Πελωρὶς Dionysio, orbis terrae descriptori; id est, Ventosa Peloris. Quae autem istae sint Tzetzis nugae de Senone &Adriâ fluminibus, in Italiâ ostensum est. caeterùm, quamvis duo heic nominet quasi diversa maria, Siculum, sive Creticum; &Adriaticum, sive Ionium: tamen unum dumtaxat mare fretum à 30 meridie contingit; quod &Siculum, &Adriaticum, &Ionium vocatur. cum hoc ab septemtrionibus in ipso freto concurrit Tyrrhenum. At multo peius de his nugatur frater eius, Isacius Tzetzes, Lycophronis scholiastes. Verba poëtae haec sunt: