# Sicilia antiqua 72-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/72-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/72-2

Hinc ἡνεμόεσσα dicitur Πελωρὶς Dionysio, orbis terrae descriptori; id est, Ventosa Peloris. Quae autem istae sint Tzetzis nugae de Senone & Adriâ fluminibus, in Italiâ ostensum est. caeterùm, quamvis duo heic nominet quasi diversa maria, Siculum, sive Creticum; & Adriaticum, sive Ionium: tamen unum dumtaxat mare fretum à 30 meridie contingit; quod & Siculum, & Adriaticum, & Ionium vocatur. cum hoc ab septemtrionibus in ipso freto concurrit Tyrrhenum. At multo peius de his nugatur frater eius, Isacius Tzetzes, Lycophronis scholiastes. Verba poëtae haec sunt:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
