Latin
74
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 74
Unproofread scanNot analysed yet
Πάντα Παντα γὰρταῦτα χρόνου τινὸς ἔμφασιν ἀξιολόγου δίδωσι, καὶ μάλιστα τὸ τὴν ἑσπέραν ἐπιτεῖναι, κα μὴ κοινῶς εἰποντα, ηνικα ὁ δικαστὴς ἀνίσταται, ἀλλʼ ἦνικα κρίνων νείκεα πολλὰ, ὥστι βραδύναι πλέον τι. Hoc est: Ab fluxu verò &refluxu fabulam Charybdis confinxit. quae tamen ne ipsa quidem omnino commentum est Homeri: sed ex iis adornata, quae de freto Siculo narrantur. Quòd autem, quum bis singulis diebus aestus reciprocatio fiat, ille ter id fieri dixit, hoc versu; Ter enim egerit singulis diebus, terque resorbet: id quoque sic dici poterat. non enim, ignoratione historiae id factum, suspicandum est; sed tra. gicae amplificationis gratiâ, &metus incutiendi: nam Circe in oratione suâ multum terroris addit, avertendi hominem causâ: itaque mendacium etiam admiscet. Et exiguo pòst: Sanè ex ipso temporis spatio colligere licet, Homerum veritatem sub involucro significasse: nam 10 quòd tanto tempore sub aquis morata sunt naufragii frusta, seroque tandem ejecta desideranti &continenter ramis adhaerenti; id magis quadrat eò, quòd bis singulis diebus ac noctibus fiat aestus reciprocatio, quàm quòd ter Indesinenter autem tenebam; donec evomeret retrorsum Malum &carinam denuò. desideranti autem mihi advenit Serò tandem: nempe quando ad coenam judex è foro surgit, Multis judicatis litibus litigantium virorum; Tunc tandem mihi ligna è Charybdi adparuerunt. Haec enim omnia non exiguum tempus innuunt: maximè, quòd vesperam intendi jam coepisse