# Sicilia antiqua 74

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/74

Πάντα Παντα γὰρταῦτα χρόνου τινὸς ἔμφασιν ἀξιολόγου δίδωσι, καὶ μάλιστα τὸ τὴν ἑσπέραν ἐπιτεῖναι, κα μὴ κοινῶς εἰποντα, ηνικα ὁ δικαστὴς ἀνίσταται, ἀλλʼ ἦνικα κρίνων νείκεα πολλὰ, ὥστι βραδύναι πλέον τι. Hoc est: Ab fluxu verò & refluxu fabulam Charybdis confinxit. quae tamen ne ipsa quidem omnino commentum est Homeri: sed ex iis adornata, quae de freto Siculo narrantur. Quòd autem, quum bis singulis diebus aestus reciprocatio fiat, ille ter id fieri dixit, hoc versu; Ter enim egerit singulis diebus, terque resorbet: id quoque sic dici poterat. non enim, ignoratione historiae id factum, suspicandum est; sed tra. gicae amplificationis gratiâ, & metus incutiendi: nam Circe in oratione suâ multum terroris addit, avertendi hominem causâ: itaque mendacium etiam admiscet. Et exiguo pòst: Sanè ex ipso temporis spatio colligere licet, Homerum veritatem sub involucro significasse: nam 10 quòd tanto tempore sub aquis morata sunt naufragii frusta, seroque tandem ejecta desideranti & continenter ramis adhaerenti; id magis quadrat eò, quòd bis singulis diebus ac noctibus fiat aestus reciprocatio, quàm quòd ter Indesinenter autem tenebam; donec evomeret retrorsum Malum & carinam denuò. desideranti autem mihi advenit Serò tandem: nempe quando ad coenam judex è foro surgit, Multis judicatis litibus litigantium virorum; Tunc tandem mihi ligna è Charybdi adparuerunt. Haec enim omnia non exiguum tempus innuunt: maximè, quòd vesperam intendi jam coepisse

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
