Latin
75.5 to 75.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 75.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
τῇ τε ἀμπώτει τὸν ἔναντιον ἐξιόντα καλεῖσθαι, ταῖς μεσουρανήσισι τῆς Σελήνης ἀμφοτέραις ἐναρχόμενον, καθάπερ αὶ ἀμπώτὸις, τὰς δὲ ⟨υνάψεσι τας πρὸς τας ἀνατολας καὶ δύσεις παυομνον. Hoc est: Ob eamdem autem causam euripos quoque fluxuosos esse ait Eratosthenes; maximè Siculum fretum: quod eodem, quo Oceanus, modo agitari dicit. bis enim singulis diebus ac noctibus mutare fluctum; quemadmodùm Oceanus bis inundat, bisque in se remeat. Exundationem quidem, aquis è Tyrrheno mari in Siculum tamquàm è sublimiori superficie delatis, fieri fatendum est; eamque aestum descendentem nominari. fatendum item, eodem eum tempore incipere ac desinere, quo maris adfluxus (incipit enim oriente atque occidente Lunâ; desinit, quum ea ad medium coeli sive supra sive infra terram adplicat) eumque è contrario abeuntem aestum vocari; qui utroque Lunae ad medium coeli adpulsu incipit, sicut maris resorbitio; &cessat Lunâ oriente vel occidente. Verùm de his jam satis abundeque dictum existimo. Restat nunc, uti longitudinem freti, quod suprà promisimus, tandem indicemus. Ilidorus, Origin. lib. XIII, cap. XVIII: Fretum adpellatum est, quòd ibi semper mare ferveat. nam fretum est angustum &quasi fervens mare, ab undarum fervore nomi50 natum; ut Gaditanum, vel Siculum. nam freta dicta Varro ait, quasi fervida; id est, ferventia &motum fervoris habentia. Ipse Varro, de Latinâ lingvâ lib, VI: Dictum fretum à similitudine ferventis aquae; quòd in fretum saepe concurrat aestus, atque effervescat. An igitur Freti etiam Siculi eadem censenda est longitudo, qua accessus recessusque suprà dictae Charybdis sese extendit; nempe à Vaticano, ut diximus, Italiae promontorio ad Tauromenium usque Siciliae opidum, per millia passuum fermè LXX? Haud puto ita accepisse veteres: satisque id adparet ex eo, quòd Plinius, loco suprà scripto, longitudinem eius Xv millium tantùm adnotavit. Rectiùs itaque Mela, lib. 1, cap. 1: Angustias Oceani, introitumque venientis, nos fretum, Graeci πορθμὸν adpellant. De freto loquitut Gaditano. Hinc Plinius, in prooemio lib. 111: Terrarum orbis universus in treis dividitur partes; Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu Solis &Gaditano freto; quà irrumpens Oceanus Atlanticus, in maria interiora diffunditur. x.