# Sicilia antiqua 75.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 75.5 to 75.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/75.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/75.5

τῇ τε ἀμπώτει τὸν ἔναντιον ἐξιόντα καλεῖσθαι, ταῖς μεσουρανήσισι τῆς Σελήνης ἀμφοτέραις ἐναρχόμενον, καθάπερ αὶ ἀμπώτὸις, τὰς δὲ ⟨υνάψεσι τας πρὸς τας ἀνατολας καὶ δύσεις παυομνον. Hoc est: Ob eamdem autem causam euripos quoque fluxuosos esse ait Eratosthenes; maximè Siculum fretum: quod eodem, quo Oceanus, modo agitari dicit. bis enim singulis diebus ac noctibus mutare fluctum; quemadmodùm Oceanus bis inundat, bisque in se remeat. Exundationem quidem, aquis è Tyrrheno mari in Siculum tamquàm è sublimiori superficie delatis, fieri fatendum est; eamque aestum descendentem nominari. fatendum item, eodem eum tempore incipere ac desinere, quo maris adfluxus (incipit enim oriente atque occidente Lunâ; desinit, quum ea ad medium coeli sive supra sive infra terram adplicat) eumque è contrario abeuntem aestum vocari; qui utroque Lunae ad medium coeli adpulsu incipit, sicut maris resorbitio; & cessat Lunâ oriente vel occidente. Verùm de his jam satis abundeque dictum existimo. Restat nunc, uti longitudinem freti, quod suprà promisimus, tandem indicemus. Ilidorus, Origin. lib. XIII, cap. XVIII: Fretum adpellatum est, quòd ibi semper mare ferveat. nam fretum est angustum & quasi fervens mare, ab undarum fervore nomi50 natum; ut Gaditanum, vel Siculum. nam freta dicta Varro ait, quasi fervida; id est, ferventia & motum fervoris habentia. Ipse Varro, de Latinâ lingvâ lib, VI: Dictum fretum à similitudine ferventis aquae; quòd in fretum saepe concurrat aestus, atque effervescat. An igitur Freti etiam Siculi eadem censenda est longitudo, qua accessus recessusque suprà dictae Charybdis sese extendit; nempe à Vaticano, ut diximus, Italiae promontorio ad Tauromenium usque Siciliae opidum, per millia passuum fermè LXX? Haud puto ita accepisse veteres: satisque id adparet ex eo, quòd Plinius, loco suprà scripto, longitudinem eius Xv millium tantùm adnotavit. Rectiùs itaque Mela, lib. 1, cap. 1: Angustias Oceani, introitumque venientis, nos fretum, Graeci πορθμὸν adpellant. De freto loquitut Gaditano. Hinc Plinius, in prooemio lib. 111: Terrarum orbis universus in treis dividitur partes; Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu Solis & Gaditano freto; quà irrumpens Oceanus Atlanticus, in maria interiora diffunditur. x.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
