Latin
CAPVT VI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Trium Siciliae promontoriorum forma. Pelorum promontorium. Neptuni templum. 30 Messana urbs; quae anteà Zancle. Pelorias sive Pelorus mons, qui &Neptunius: &in hoc Specula. Chalcidicus mons. Eunes sive Senes locus seu mons. Fauces Mylenses &Taurominitanae. Argennum &Drepanum promontoria. C Ed tempus est, freto relicto in ipsam regredi insulam; singulaque eius loca, D quae veterum celebrata sunt auctorum monumentis, exponere. Primùm igitur ora dicatur maritima: atque ante alia id insulae latus, quod, in ortum Solis conversum, Peloro Pachynoque finitur promontoriis. Quamquàm haud abs re nec incommodum fuerit, pauca quaedam in universum de trium insulae promontorio-40 rum formâ praemittere. Ipsae equidem tres ἄκραι, à quibus insula nomen Trinacriae accepit, Latinis auctoribus promontoria dicuntur pariter omnibus: at vocabulo minùs proprio: quidpe quum promontorium propriè sit mons longiùs â reliquâ orâ in mare prominens; illae verò Siciliae tres ἄκραι loca sunt depressa, &litore plano apertoque; humo Pelorus arenaceâ; Pachynus &Lilybaeum, saxeâ. Penuriâ id alius vocabuli, an per errorem à Latinis factum sit, etiamnunc ambigo. primi certè Graeci per vocabulum ἄκραι non promontoria heic intellexerunt; sed tria illa extrema sive extremitates insulae, longiùs in mare protensas. quare rectiùs Pindarus, ut suprà cap. 11 adnotatum, τριγλώχινα dixit insulam, id est, tricuspidem, quàm Lycophron τρίδειρον, triverticem, &Nonnus τρικάρηνον, tricipitem, &τρίλοφον, tricollem. Malè profectò, ac magis poëticè, quàm historicè de Caeny ac Peloro cecinit Homerus, Odysseae lib. XII, his verbis: Οἱ δὲ δύω σκόπελοι· ὁ μὲν οὐρανὸν εὑρυνὶ ἑκάνει Ὀξείη κορυφῆ, νεφέλη δὲ μιν ἀμφιβεβηκε Κυανέη· τὸ μὲν οὔποτʼ ἐρωεῖ, οὐδέποτʼ αίθρη Κείνου ἔχει κορυφὴν, οὐτʼ ἐν θέρει, οὗτʼ ἐπώρη. Τὸν Τὸν δʼ ἕτιρον σκόπέλον χθαμαλώτερον ὄψει, Ὀδυσσεῖ, Πλησιον ἀλλήλων· καὶ κεν διοιστεύσίας. Hoc est: Sunt autem duo scopuli. quorum alter altum attingit coelum Acuto vertice; nubesque eum circumdat Atra: quae numquàm recedit: neque umquàm serenitas Illius occupat verticem; neque aestate neque autumno. Alterum verò scopulum humiliorem videbis, Vlysses, Propè adinvicem. ac sanè jaculo attigeris. 10 Ab Homero hausisse videntur eumdem errorem alii postmodùm auctores. in quibus Ovidius Fastor. lib. 111 ita canit: Terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris. Nonnus, Διονυσιακῶν lib. 11: Ἀλλὰ βαθυκρήμνοισι περισφίγγουσα κολώναις Σκελίη τρικάρηνος ὅλον τυφῶνα δεχέσθω. Id est: At profunda praecipitia habentibus constringens collibus Sicilia triceps totum Typhonem accipiat. Et lib. XIII: Οἱ τε δόμους ἐδάσαντο παρʼ ὀφρυόντι Πελώρῳ Hoc est: Quique domos partiti sunt propeclivosum Pelorum.