Latin
PELORVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
PELORVM promontorium. In Pachyno item Virgilius, Aeneid. lib. 111: Hinc altas cauteis projectaque saxa Pachyni Radimus. Et eodem libro anteà: Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni. Et item Claudianus, de Raptu Proserpinae lib. 1: Caput inae Pachyni Respicit Ionias protentis rupibus oras. Vtrumque poëtam eminens &sublime intellexisse promontorii saxum, non verò praeruptum eius &altum sub maris fluctibus litus; patet è vocabulis, meta &caput. neque verò praeternavigans Aeneas tam propè accedere in mari sibi ignoto ausus fuisset, uti dignoscere potuisset altitudinem litoris abrupti infra undas. Sed veram trium promontoriorum faciem ipse jam olim observavit praedictus poëta Ovidius, alio loco; ubi tribus lingvis in mare excurrere insulam dixit. Verba eius sunt —Intrant Μεταμορφώσιων lib. XIII ista: Sicaniam. tribus haec excurrit in aquora lingvis. E quibus imbriferos versa est Pachynos ad austros: Mollibus expositam zephyris Lilybaon: ad arctos Aequoris expertes spectat boreamque Peloros. Sed haec de uniuersorum trium promontoriorum formâ dixisse sufficiat. nunc ad institutum ordinem pergo. Fretum igitur Siculum stringitur duobus promontoriis, ex Italiâ Caeny, è Siciliâ Peloro: