Latin
PELORVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
Numerantur autem hodieque ab ipso Pelori extimo excursu &eius turri, quae vulgò Faro vocatur, ad Messanam usque XII millia passuum: quamquàm re verà haud ampliùs sint XI. Eodem igitur situ, quo nunc dicta turris est, olim etiam statuam illam speculatricem fuisse, patet ex Strabonis simul loco praescripto &Antonini isto itinere. Valerius Maximus in alto tumulo posuit; quia cum reliquis suprà memoratis auctoribus Pelori excursum putavit esse montem. De caetero notandum est, ipsum promontorii vocabulum plerumque masculino genere dici PELORVS. Ovidius dicto Μεταμορφώσεων lib. XIII: Spectat boreamque Pelorus. Silius speculatrix, sive TVRRIS Pelori.