# Sicilia antiqua 80-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, PELORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80-2

Numerantur autem hodieque ab ipso Pelori extimo excursu & eius turri, quae vulgò Faro vocatur, ad Messanam usque XII millia passuum: quamquàm re verà haud ampliùs sint XI. Eodem igitur situ, quo nunc dicta turris est, olim etiam statuam illam speculatricem fuisse, patet ex Strabonis simul loco praescripto & Antonini isto itinere. Valerius Maximus in alto tumulo posuit; quia cum reliquis suprà memoratis auctoribus Pelori excursum putavit esse montem. De caetero notandum est, ipsum promontorii vocabulum plerumque masculino genere dici PELORVS. Ovidius dicto Μεταμορφώσεων lib. XIII: Spectat boreamque Pelorus. Silius speculatrix, sive TVRRIS Pelori.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
