Latin
NEPTVNI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 81
Unproofread scanNot analysed yet
NEPTVNI no suspicari liceat. nam TEMPLVM in Peloro fuisse NEPTVNI antiquissimum, templum. Hesiodus vetustissimus apud Diodorum est auctor. Dicto lib. 1111 ita scribit Diodorus: Ἠσίοδος δὲ ὁ ποιητὴς φησὶ, ἀὐαπεπταμένου τοῦ πελάγους, ὑρίωνα προσχῶσαι τὸ κατὰ Πελωριάδα κείμενον ἀκρωτηριον, καὶ τὸ τέμενος τοῦ Ποσειδῶνος κατασκευάσαι, τιμώρθνον ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων διαφερόντως. Id est: Hesiodus poëta ait, latiùs illic diffuso mari, Orionem promontorium, quod apud Peloriadem situm est, aggerum molibus eduxisse; templumque Neptuni in eo exstruxisse, quod religiosissimè ab incolis colitur. Apud Ciceronem ac Livium quòd Pelori vocabulum legitur tamquàm opidi alicuius, id mendum est librariorum pro Helori opidi nomine; ut suo loco ostendetur. Caeterùm Peloro monti subjectum litus eidem Solino dicitur PELORITANA ORA; PELORIà Peloro promontorio ad Onobalam amnem, qui vulgò est Cantara. Peloritana, inquit, tana ora. ora habitatur coloniâ Tauromeniâ. Haec nunc vulgò vocatur Taormina; ut pòst ostendetur. Post XII ab extimo Pelori excursu millia passuum sequitur in dictâ orâ Peloritanâ MESSANA urbs, antè ZANCLE dicta. nunc vulgari vocabulo est MESSAMeßina; omnium totius insulae principatum sibi vindicans. Memoratur antiquis NA urbs; quae anteà auctoribus, Herodoto, Thucydidi, Polybio, Marciano Heracleensi, I. Caesari, Cice ZANCLE roni, Ovidio, Straboni, Melae, Plinio, Silio, Diogeni Laërtio, Pausaniae, Solino, Stephano, Festo, Orosio, Aethico, Nonno, Eusthatio, &Itinerariis Romanis. Graecis scriptoribus dicitur Μεσσήνη, MESSENE. unde opidani Μεσσήνιοι, MESSENII. At in nummo antiquo, qui Syracusis mihi exhibitus fuit, Graecis etiam literis erat MEZZANA; unde Latinorum est MESSANA. &inde in aliis nummis compluribus opidani MEZZANIOI, id est, MESSANII. Sed &illa Peloponnesi urbs, Meσσίνη, unde haec Sicula nomen accepit, Damageto in epigrammate dicitur Μεσσάνα, hoc versu: Οὔτʼ ἀπὸ Μεσσάνας, οὗτʼ Ἀργόθεν εἰμὶ παλαιστας. Neque à Messanâ, neque ab Argo sum luctator. Et ita Latino etiam poëtae Statio, in Achilleid. lib. 111: Murorum tormenta Pylos Messanaque tradunt. Apud Stephani epitomatorem ita legitur: Μεσσήνη, καὶ χώρα, καὶ πόλις· Στράβων