# Sicilia antiqua 81

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, NEPTVNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81

NEPTVNI no suspicari liceat. nam TEMPLVM in Peloro fuisse NEPTVNI antiquissimum, templum. Hesiodus vetustissimus apud Diodorum est auctor. Dicto lib. 1111 ita scribit Diodorus: Ἠσίοδος δὲ ὁ ποιητὴς φησὶ, ἀὐαπεπταμένου τοῦ πελάγους, ὑρίωνα προσχῶσαι τὸ κατὰ Πελωριάδα κείμενον ἀκρωτηριον, καὶ τὸ τέμενος τοῦ Ποσειδῶνος κατασκευάσαι, τιμώρθνον ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων διαφερόντως. Id est: Hesiodus poëta ait, latiùs illic diffuso mari, Orionem promontorium, quod apud Peloriadem situm est, aggerum molibus eduxisse; templumque Neptuni in eo exstruxisse, quod religiosissimè ab incolis colitur. Apud Ciceronem ac Livium quòd Pelori vocabulum legitur tamquàm opidi alicuius, id mendum est librariorum pro Helori opidi nomine; ut suo loco ostendetur. Caeterùm Peloro monti subjectum litus eidem Solino dicitur PELORITANA ORA; PELORIà Peloro promontorio ad Onobalam amnem, qui vulgò est Cantara. Peloritana, inquit, tana ora. ora habitatur coloniâ Tauromeniâ. Haec nunc vulgò vocatur Taormina; ut pòst ostendetur. Post XII ab extimo Pelori excursu millia passuum sequitur in dictâ orâ Peloritanâ MESSANA urbs, antè ZANCLE dicta. nunc vulgari vocabulo est MESSAMeßina; omnium totius insulae principatum sibi vindicans. Memoratur antiquis NA urbs; quae anteà auctoribus, Herodoto, Thucydidi, Polybio, Marciano Heracleensi, I. Caesari, Cice ZANCLE roni, Ovidio, Straboni, Melae, Plinio, Silio, Diogeni Laërtio, Pausaniae, Solino, Stephano, Festo, Orosio, Aethico, Nonno, Eusthatio, & Itinerariis Romanis. Graecis scriptoribus dicitur Μεσσήνη, MESSENE. unde opidani Μεσσήνιοι, MESSENII. At in nummo antiquo, qui Syracusis mihi exhibitus fuit, Graecis etiam literis erat MEZZANA; unde Latinorum est MESSANA. & inde in aliis nummis compluribus opidani MEZZANIOI, id est, MESSANII. Sed & illa Peloponnesi urbs, Meσσίνη, unde haec Sicula nomen accepit, Damageto in epigrammate dicitur Μεσσάνα, hoc versu: Οὔτʼ ἀπὸ Μεσσάνας, οὗτʼ Ἀργόθεν εἰμὶ παλαιστας. Neque à Messanâ, neque ab Argo sum luctator. Et ita Latino etiam poëtae Statio, in Achilleid. lib. 111: Murorum tormenta Pylos Messanaque tradunt. Apud Stephani epitomatorem ita legitur: Μεσσήνη, καὶ χώρα, καὶ πόλις· Στράβων

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
