Latin
86.1 to 86.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ii10 jussi patrià decedere, quum in parte eâ Siciliae consedissent, quae nunc Tauromenitana dicitur; fortè laborantibus bello novo Meßanensibus, auxilio venerunt ultro: eosque ab eo liberarunt. Provinciales id ob meritum eorum ut gratiam referrent; &in suum corpus communionemque agrorum invitarunt eos, &nomen acceperunt unum, ut dicerentur Mamertini; quòd, conjectis in sortem XII deorum nominibus, Mamers fortè exierat; qui linguà Oscorum Mars significatur cuius historiae auctor est Alsius, libro primo belli Carthaginiensis. Eamdem vocabulo Mamertinorum originem adstruens Diodorus, Samnitas fuisse eos natione, haud obscurè indicat: quamquàm occupatae ab iis urbis Messanae modum longè alium unà cum Polybio refert. Libro xx bis tradit, Agathoclem, Syracusanorum tyrannum, in acie contra Carthaginienseis habuisse μισθοφόρους Σαμνίτας καὶ Τυρρηνοὺς καὶ Κελτοὺς, id est, 20 mercenarios milites Samnitas, Hetruscos, &Gallos. libro autem XXI, memorato Agathoclis interitu, sic scribit: Ἡναγκάσθησαν οἱ Συρακούσιοι, δόντις ὁμήρους τοῖς φοίνιξιν ὑ, διαλύσασθαι τὸν πόλεμον, καὶ καταγαγεῖν τοὺς φυγάδας. τῶν δὲ μισθοφόρων ἀτιμαζομένων ἐν ταῖς ἀρχαιρεσίαῖς, συνέβη στάσεως πληρωθὴναι τὴν πόλιν. διαστάντων οὖν ἐν τοῖς ὅπλοις τῶν τε Συρακουσίων καὶ τῶν μισθοφόρων, οἱ πρεσβύται διαπρεσβευσάμενοι καὶ πολλὰ δεηθέντις ἀμφοτέρων, μόγις κατέπαυσαν τὴν ταραχὴν, ἐπι τὸ τοὺς μισθοφόρους ἐν ακτῷ χρόνῳ τὰς ἑαυτῶν κτήσεις ἀποδομένους ἀπελθεῖν ἐκ Σκελίας. Τούτων δὲ κυρωθέντων, οἱ μὲν ξένοι κατὰ τὰς ὁμολογίας ἐκλιπόντις τὰς Συρακούζας, καὶ παραγνηθέντις ἐπὶ πορθμὸν, ὑπεδεχθηCαν ὑπὸ τῶν Μεσσήνίων, ὡς αν φίλοι καὶ σύμμαχοι. ὑπὸ δὲ τῶν πολιτῶν φιλοφρόνως ἀναλήφθεντις εἰς τὰς οἰκίας, νυκτὸς ἐφόνευσαν τοὺς ὑποδεξαμένους· καὶ τὰς τούτων γυναῖκας γήμαντες, κατέσχον τὴν πόλιν· ἑκάλεζαν δὲ ταύτὴν Μαμερτινὴν, ἀπὸ τοῦ Ἀρεως, διὰ τὸ τοῦτον κατὰ τὴν ἐκείνων διάλεκτον Μάμερτον καλεῖσαι. Hoc est: Coacti sunt Syracusani, traditis CCCC obsidibus, bellum cum Poenis dissolvere, &reducere exsules. Quum verò mercenarii in electione magistratuum honore suo fraudarentur; evenit, uti seditione urbs repleretur. dumque correptis armis ita dissident Syracusani &conductitii milites; seniores, mißa legatione, vix multis apud utrosque precibus obtinuerunt, ut à tumultu desisterent; eâ equidem condicione, ut mercenarii constituto tempore, distractis facultatibus, Siciliâ excederent.