Latin
87.8 to 87.9
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 87.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Strabo, dicto proximè loco: Εὐοίνου τὸ σφόδρα τῆς χώρας οὕσης, οὐ Μεσσήνιον καλοῦσι τὸν οἷνον, ἀλλὰ Μαμερτῖνον, τοῖς ἀρίστοις ἐνάμιλλον ὅντα τῶν Ἰταλικῶν. hoc est: Et quum admodùm ferax vini sit ager; vinum inde non Messanium dicitur, sed Mamertinum, quod cum Italicorum vinorum optimo quòque certet. Plinius, lib. XIIII, cap. VI; quod est de vinis generosis. Quartum curriculum publicis obtinuere à divo Iulio (is enim primus auctoritatem his tribuit; ut in epistolis eius adparet.) Mamertina, circa Messanam in Siciliâ genita. Est in eâdem Siciliâ &Tauro