# Sicilia antiqua 87.8-9

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 87.8 to 87.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.8

Strabo, dicto proximè loco: Εὐοίνου τὸ σφόδρα τῆς χώρας οὕσης, οὐ Μεσσήνιον καλοῦσι τὸν οἷνον, ἀλλὰ Μαμερτῖνον, τοῖς ἀρίστοις ἐνάμιλλον ὅντα τῶν Ἰταλικῶν. hoc est: Et quum admodùm ferax vini sit ager; vinum inde non Messanium dicitur, sed Mamertinum, quod cum Italicorum vinorum optimo quòque certet. Plinius, lib. XIIII, cap. VI; quod est de vinis generosis. Quartum curriculum publicis obtinuere à divo Iulio (is enim primus auctoritatem his tribuit; ut in epistolis eius adparet.) Mamertina, circa Messanam in Siciliâ genita. Est in eâdem Siciliâ & Tauro

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
