Latin
SICILIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Οἷος που τοπάροιθε Διὸς στονόεντι κεραυνῷ
Ἐγκέλαδος δέδμητι κατʼ ἀκαμάτοιο θαλάσσης,
Θρινακίης ὑπέπερθεν, ὀλοὴ δʼ ὑπετύφετο νῆτος,
Id est:
Qualiter olim tristifico Iovis fulmine
Enceladus conficiebatur in mari vasto,
Subter Thrinaciam: unde tota insula succendebatur.
Siciliam eum intelligere, pòst in Aetnae montis explicatione patebit. De eâdem
ita Apollonius, Ἀργοναυτικῶν v:
Οἱ δʼ ἀνέμοιο
Αὗτις ἐπαυρόμενοι, προτέρω θέον. ὥκε δʼ ἅμειβοι
Θρινακίης λειμῶνα, βοῶν τροφὸν Ἡελίοιο.
Hoc est:
At illi ventum
Rursus secundum nacti, ultrà contendebant. celeriterque pervenerunt
Thrinaciae ad pratum; ubi Solis pascebantur boves.
Apollodorus de Diis lib. 1; de iisdem Argonautis loquens: Μετὰ δὲ ταὶ Σειρήνας τὴν