# Sicilia antiqua 90-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ARGENNVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/90-2

Rgennum igitur promontorium proximè sequitur celebris itidem urbs, Graecis Ταυρομένιον & ταυρομένειον, Latinis aliàs TAVROMENIVM, aliàs TAVROMENIA, & plerumque TAVROMINIVM dicta. vulgò nunc incolis vocatur Taormina. Opidani inde sunt Graecis Tαυρομενῖται, Tauromeniiae; at Latinis TAVROMINITANI, sive TAVROMENITANI. Sed anteà, quum proximo loco esset sita urbs, dicebatur Νάξος, NAXVS. unde opidani Nάξιοι, NAXII. Memorantur ipsi & urbs priscis auctoribus, Marciano Heracleensi, Ciceroni, Ovi30 dio, Diodoro, Straboni, Plinio, Silio, Plutarcho, Appiano, Ptolemaeo, Athenaeo, Eusebio, Porphyrio, Iamblicho, Solino, Festo, Prisciano, Apollonii scholiastae, Itinerariis Romanis, Martiano Capellae, Vibio Sequestro, Constantino imperatori. Mela, lib. II, cap. VII: A Peloro ad Pachynum ora quae extenditur, haec fert illustria; Messanam, Taurominium, Catanam, Megarida, Syracusas. Plinius, lib. III, cap. VIII: Messana; promontorium Drepanum: colonia Taurominium; quae anteà Naxos. Et mox, de Aetna loquens: Favilla Taurominium & Catanam usque pervenit fervens. Et Martianus, lib. VI: Favilla Taurominium Catinamque respergit. Solinus, cap. XI: Peloritana ora habitatur colonia Tauromeniâ; quam prisci Naxum vocabant. Vibius Sequester, in Catalogo amnium: Taurominius, inter Syracusas & Messanam: à quo opidum Taurominium: quod 40 opidum aliter Eusebo neora dicitur. Puto legendum, Eusebio Naxos dicitur. Stephani epitomator: Νάξος, πόλις Σικελίας. id est; Naxus, opidum Siciliae. Posteà verò: Tαυρομένιον, πόλις Σικελίας. id est; Tauromenium, opidum Siciliae. Ptolemaeus, in descriptione Siciliae: Ταυρομένιον κολώνια, Ἀργεννον ἄκρον, κεσσήνη. Id est: Tauromenium colonia; Argennum promontorium, Messana. Scholiastes Apollonii, ad Ἀργοναυτικῶν lib. 1111; de Aetnâ monte loquens: Περὶ ταυρομένιον οὖν ἀκούεσθαί φασι βροντῇ παραπλήσιον ψόφον. id est: Circa Tauromenium crepitum eius exaudiri aiunt tonitrus similem. Priscianus, lib. I1 bis: A Taurominio Taurominitanus. Constantinus imperator, Themat. imperir orientalis lib. 11, themate Siciliae: Ἐχει δὲ πόλεις ἐπισήμους τύν τε Συράκουζαν, καὶ τὸ καλούμενον ταυρομένειον. id est: Vrbes habet insignes, Syracusam & Tauromenium. Antonini itinerarium: Trajecto XII. Messana Tamaritio Palmarum XX. XV. Per Tauromenium Naxo XXIIII. Acio IX. Catina

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
