# Sicilia antiqua 90

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ARGENNVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/90

ARGENNVM promontorium. DREPANVM promontorium. TAVROMINIVM urbs cui vulgare nunc vocabulum S. Alessio; v millia passuum ab ipsâ urbe Taurominio: ubi angustissimo brevissimoque transitu veluti per portam transitur promontorium, quod vulgò nunc ab imposito castello dicitur Capo di S. Alessio; olim autem erat Ἀργεννον ἄκρον, id est, ARGENNVM PROMONTORIVM. Ptolemaeus in descriptione Siciliae: Tαυρομένιον κολώνια, Ἀργεννον ἄκρον, Μεσσήνη. Id est: Tauromenium colonia; Argennum promontorium; Messana. Ex situ autem, quem ei tribuit in tabulâ Ptolemaeus, satis clarè liquet, esse idem promontorium, quod nunc Capo di S. Alessio vocatur. nam licet in dictâ tabulâ ad X millia ferè est intervallum inter Tauromenium & Argennum promontorium; divi verò Alexii promontorium tantùm millia ab Tauromenio distat: tamen nullum aliud hoc tractu est promontorium: Ptolemaeo autem haud rarum, à vero situ aberrare. Caeterò apud Plinium ita legitur, lib. I11, cap. VIII: Opidum Messana; promontorium Drepanum; colonia Taurominium. Hoc DREPANVM PROMONTORIVM aut corrupto est vocabulo ex illo Argenno, aut certè id est promontorium, quod sub Itála opido unà cum Leucopetrâ Italiae promontorio Fretum Siculum ab austro terminat. CAP. VII. Taurominium colonia. Naxus. Onobala fluvius; qui & Taurominius. Fanum Veneris. Ara & statua Apollinis ducis. Asines amnis. Copria litus. Marmor Taurominitanum.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
