# Sicilia antiqua 91-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ARGENNVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/91-2

à manendo, quod Graecis est μένειν, in Tauro, Tauromenium nuncupavit. quumque subitis opidum hoc incrementis bearetur, factum est, uti & incolae ingenteis opes & urbs dignitatem amplissimam sibi compararet. Nostrà tandem aetate, translatis per Caesarem è patriâ Tauromenitis, Romanorum coloniam accepit. Sed posterior haec potior est narratio; quam Plutarchus etiam in vitâ Timoleontis refert. Καὶ κατήχθηζαν, inquit, εἰς Ταυρομένιον τῆς Σικελίας, ὑποδεχομένου καὶ καλοῦντος ἀὐτοὺς ἔτι πάλαι πρσθύμως Ἀνδρομάχου, τοὸ τὴν πόλιν ἔχοντος καὶ δυναστευοντος. οὗτος ἦν πατὴρ Τιμαίου τοδ ἱστορικοδ· καὶ πολὺ κράτιστος τῶν τότι δυναστευόντων ἐν Σκελία γνόμενος, τῶν τι ἑαυτοὸ πολιτῶν ἡ γεῖτο νομίμως καὶ δικαίως, καὶ πρὸς τοὺς τυράννους φανερὸς ἦν ἀεὶ δακεῖὼνος ἀπεχθῶς καὶ ἀλλοτρίως. Hoc est: Tauromenium Siciliae opidum adpulerunt; excipiente eos propensè, à quo erant jam pridem accersiti, principe illius opidi Andromacho. Pater hic Timaei historici fuit; loncè omnium, qui tunc dominabantur in Siciliâ, optimus. Is civeis suos legitimo & justo imperio habebat. neque dissimulabat, omnibus tyrannis infesium se esse & alienum. At longè aliam nominis originem adfert Vibius Sequester, loco proximè citato. ubi, ab amne Taurominio opidum Taurominium denominatum, adfirmat. Non opidum à flumine, sed hoc ab illo nomen traxisse, vel inde patet, quòd etiamtum Augusti Caesaris temporibus flumen id dicebatur Onobala; ut paullo pòst ostendam. Et situm est Tauromenium in arduo asperrimoque & adscensu difficili monte, ab unâ parte mare Siculum despiciens, ab alterâ longè excelsiores rupeis suspiciens. cui monti nomen erat TAVRVS. Conditum igitur fuit in hoc Tauro monte Tauromenium opidum ab Andromacho, Olympiadis CIII anno 111; ante natum Iesum anno CCCLXVI. hoc quidpe anno summum Athenis gessit magi

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
