# Sicilia antiqua 92.4-7

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 92.4 to 92.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/92.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/92.4

ex quo numero quum xxx millia & antiquus auctor Strabo, & hodierni tribuant incolae intervallo, quod est inter Messanam & Tauromenium; v hinc reliqua manent ad veteris usque Naxi situm: qui ex eo intervallo deprehenditur fuisse apud flumen, quod vulgari nunc adpellatione incolis dicitur Fiume freddo, id est, Flumen Frigidum. Errant itaque haud modicè nostri saeculi scriptores, qui, sequuti Fazellum, antiquam Naxum eodem situ fuisse tradunt, ubi nunc castellum conspicitur, vulgari vocabulo Lo Schiso dictum, in promontorio duobus millibus à Tauromenio positum. quod illi ex veterum aedificiorum ruinis, quae illic exstant, probare se posse arbitrantur. PORTVM heic quondam fuisse, uti etiamnunc est, Tauromenitanorum, omnino ego censeo. Citra flumen Frigidum, id est, ad sinistram eius ripam fuisse Naxum positam, patet ex Plinii descriptione; quae talis 40 est dicto lib. III, cap. VIII: Colonia Taurominium; quae anteà Naxos. flumen Asines. mons Aetna. Scopuli tres Cyclopum. Portus Vlyssis. colonia Catana. Sed maximè ex hisce Thucydidis verbis, lib. IIII: Μεοσήνιοι δʼ ἐν τούτῳ πανδημεὶ κατὰ γὴν καὶ τὰς ναυσὶν ἅμα ἐστράτευσαν ἐπὶ Νάζον, τὴν Χαλκιδικὴν, ὅμορον οὖσαν· καὶ τῇ πρώτῃ ἡμέρᾳ τχήρεῖς ποιήσαντες τους Ναξίους, ἐδέουν τὴν γὴν· τῇ δʼ ὑσεραίᾳ, τὰς μὲν ναυσι περιπλεύσαντες κατὰ τὸν Ἀκεσινὴν ποταμὸν, τὴν γὴν ἐὄήουν, τῷ δὲ πετῷ πρὸς τὴν πόλιν ἐσέβαλον. Id est: Messeniorum interim omnis populus terrà pariter ac navibus adversus Naxum Chalcidicam, finitimam urbem, proficiscitur. Ac primo quidem die intra muros repulsis Naxiis, agrum populabantur. postridiè verò circimnavigantes ad Acesinem amnem, agrum inde vastant; peditatu opidum oppugnante. Quamquàm unâ syllabâ κe hic Thucydidis fluvius variet ab illo Asine Plinii; tamen unum 50 eumdemque esse, ex utriusque descriptione clarissimè patet. Vtrum verò vocabulum correctius sit, Acesines, an Asines, equidem dubito. apud Vibium tamen idem legitur Asinius, in Catalogo amnium. Asinius, inquit, Catinae, in litore Taurominitano defluit. Quomodò Catanae flumen in Taurominitano litore esse possit, quum Taurominium à Catanâ, quae vulgò nunc est Catania, millia dissita sit xxx ampliùs, equidem nescio. At confudisse heic Vibium Catanensis agri flumen Acium cum Taurominitano Asinio, mox infrà patebit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
