Latin
93.5 to 93.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 93.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm Graecorum primi Chalcidenses, ex Euboeâ classe profecti cum Theocle coloniae ductore, Naxum condiderunt, &aram Apollinis ducis, quae nunc extra urbem visitur, exstruxerunt: ubi, quoties è Siciliâ solvunt, oraculum petituri, primùm sacrificant. At de statuâ Appianus verbis proximè perscriptis haec continuò subnectit: ô δὲ Ἀρχηγέτης Ἀπόλλωνος ἀγαλματιόν ἐστιν, ὃ πρῶτον ἐστησαντο Ναξίων οἱ εἰς Σικελίαν ἀπωκισμένοι. id est: Archegeta est Apollinis parva statua, quam primùm dedicarunt Naxii coloni, missi in Siciliam. Erravit igitur jam iterum Fazellus, Archegetae templum ad ipsam urbem Tauromenium fuisse, ex quibusdam veteris aedificii vestigiis conjiciens. Sed peius erravit Goltzius, Andromachum, Tauromenii conditorem, adfirmans, Archagetae signum secum à Naxo extulisse, 40 templumque ipsi apud Tauromenitanos exstruxisse. quod etiam numismata ipsorum &symbolo &nomine testari ait. Horum numismatum unius typos huc adposuisse, operae sit pretium. UllsiAt potuêre Tauromenitani etiam extra novae suae urbis moenia coluisse Archagetam apud Naxi locum: ubi ara atque statua eius cùm Thucydidis tùm Augusti, &,post hunc etiam, Adriani imperatoris &Appiani temporibus fuit sita. Caeterùm Ἀρχηγίτης, sive, Doricâ dialecto, Ἀρχαγέτας dicebatur Aπόλλων, quia coloniae in Siciliam sive Asinius fl.