# Sicilia antiqua 96

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, MARMOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/96

MARMOR Taurominitanum. quàm pacem cum Carthaginiensibus fecerat, seditionisque urbanae tumultus pacaverat, vicinas Chalcidensium urbeis ditioni suae adjicere properavit. Erant autem, Naxus, Catana, & Leontini. His ideò potiri cupiebat, quòd & conterminae Syracusis essent, & magnam amplificandi imperii commoditatem ipsi praestarent. Haud multo pòst: Postea etiam Procles, Naxiorum ductor, magnitudine promissorum adductus, patriam Dionysio prodidit. qui, praemiis proditori exsolutis, & cognatis insuper concessis, reliquam civium multitudinem servituti addixit; horum fortunas militibus diripiendas tradidit; murosque & aedificia destruxit. x. agrumque Naxiorum finitimis Siculis donavit. Anno demum XXXVIi pòst Andromachus, ut supra ostensum, Timaei historici pater, exsulum quod reliquum fuit hinc inde congregans, urbem his in proximo Tauro monte condidit Tauromenium, quam illi inhabitarunt per CCCXL cir10 citer annos; donec ab Augusto Caesare, ipsis nescio quò translatis, COLONIAROmanorum eò deducta fuit; teste suprà citato Diodoro, in lib. XVI: & item Plinio ac Solino, locis suprà scriptis. Inter praecipuas hinc semper ad nostram hanc usque aetatem connumerata fuit insulae urbeis. unde etiam illud Constantini Porphyrogennetae, in Themat. imperii orient. lib. 11 themate Siciliae: Ἔχει δὲ πόλεις ἐπιαμους, τ τι Συράκουσαν, καὶ τὸ καλούμενον ταυρομένειον, καὶ τὴν Ἀκράγαντα, καὶ τας λοιπὰς πόλεις, τας μὲν ἡρημωγένας, τας δὲ κρατουμνας παρὰ τῶν Σαρακηνῶν. Id est: Habet urbeis praecipuas, Syracusam, Tanremenium, & Agrigentum; & caeteras, quae partim desolatae, partim à Saracenis occupatae sunt. Atque haec sunt, quae de origine ac variâ fortunâ Naxiorum sive Taurominitanorum apud antiquos auctores adnotata leguntur. De caetero litus Taurominitanum dictum fuit olim STERQVILINIVM, Graecis accolis Κοπρία, COPRIA. cuius adpellationis causam tradit Strabo lib. VI, in descriptione urbis Messanae. Δείκνύται δὲ, inquit, καὶ ἡ Χάρυβδις, μικρὸν πρὸ τῆς πόλεως, ἐν τῷ πορθμῷ, βάθος ἐξαισιον, ἐξ ὁ αὶ παλίρροιαι τοῦ πορθμοῦ κατάγουζιν εὑφυῶς τὰ σκάφη, τραχηλιζέμενα μαὰ συστρεφῆς καὶ δινης μεγάλης. καταποθέντων δὲ καὶ διαλυθέντων τὰ ναυάγια πρασύρε] πρὸς ἡίονα τῆς Ταυρομενίας, ἦν καλοῦσιν ἀπὸ τοῦ συμπτώματος τούτου Κοπρίαν. Hoc est: Monstratur & Charybdis, paullo ante urbem in freto, profunditas quadam prodigiosa; in quam freti aestus ob naturam loci facilè abripiunt navigia inversa, cum circumagitatione & fluctus procella ingenti. quorum absorptorum & dissolutorum fragmenta ad litus devolvuntur Taurominitani agri. quod ab hoc argumento Κοπρια, id est, Sterquilinium vocatur. Hinc Latinus Pacatus, in panegyrico, 30 Theodosio imperatori dicto: Noster ille pirata, quidquid undecumque convenerat, id, nobis sibique periturum, in illam specus sui Charybdim congerebat. Charybdim loquor? quae, quum plena navigia sorbuerit, dicitur tamen rejectare naufragia, & contortas fundo rateis Taurominitanis litoribus exponere. Et Silius, lib. XIIII: Et qui correptas sorbentem verticis haustu, Atque iterum è fundo jaculantem ad sidera puppeis, Taurominitanâ cernunt de sede Charybdim. Seneca, epistolâ LXXVIIII: Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero. &, si

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
