# Sicilia antiqua 98.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 98.5 to 98.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/98.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/98.5

ac duos ex ipsis, ausos in campum progredi, quum in calidiore ac profundiore arenâ vestigia posuissent, revertisse; neque quidquam amplius iis, quae eminus conspiciebantur, habuisse, quod narrarent. hoc autem ex spectaculo, sese censere, multas fabulas esse petitas; maximè qualis à nonnullis de Empedocle narratur: eum nimirum desiliisse in craterem; ac vestigium sui casus reliquisse alterum calceorum, quos gestabat aereos. hunc enim foris fiisse repertum, haud procul à labro crateris; scilicet sursum ignis vi ejectum. etenim locum illum neque adiri posse, neque conspici: & conjecturam se facere, ne injici quidem posse eò quidquam, ob adversum ventorum ex profundo flatum & calorem; quem, consentaneum sit, procul occurrere, antequàm ad os crateris adpropinquetur. quòd si quid tamen omnino injiceretur; multo antè eius formam corruptum iri, qua erat injectum, quàm ipsum rursus ejiceretur. Caeterò non absurdum esse, deficiente aliquando materiâ, spiritus quoque & ignem aliquamdiu cessare. at eam intermissionem tantam non esse, uti contra istam vim mortalium aliquis propiùs accedere queat. Imminet autem Aetna mons maximè quidem orae maritimae, quae ad fretum & Catanensem est agrum; sed etiam tamen illi, quae est ad Tyrrhenum mare & Liparensium insulas. Caeterùm noctu quidem clari etiam à vertice fulgores eduntur: interdiu verò fumo & cali 40 gine obtinetur. Solinus, cap. XI: Eminet (Sicilia] montibus Aetnâ & Eryce. Vulcano Aetna sacer est; Eryx Veneri. In Aetnae vertice hiatus duo sunt, crateres nominati; per quos eructatus crumpit vapor, praemisso priùs fremitu: qui per aestuanteis cavernarum latebras longo mugitu intra terrae viscera devolvitur; nec antè se flammarum globi attollunt, quàm interni strepitus antecedant. Mirum hoc est. nec illud minus, quòd in illa ferventis naturae pervicaciâ mistas ignibus niveis profert; &, licet vastis exundet incendiis, apricâ canitie perpetuò brumalem detinet faciem. ita, invictâ in utroque violentiâ, nec calor frigore mitigatur, nec frigus calore dissolvitur. Claudianus, de raptu Proserpinae lib. 1:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
